VITRUVII - DE ARCHITECTURA
Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio
probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et
ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficit[ur]
e materia cuius-cumque generis opus [est] ad propositum deformationis. Ratiocinatio autem
est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro portione demonstrare atque explicare
potest. Itaque architecti, qui sine litteris contenderant, ut manibus essent exercitati,
non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem ; qui autem rationationibus
et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur. At qui utrumque
perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum,
sunt adsecuti. Cum in omnibus enim rebus, tum maxime etiam in arcitectura haec duo
insunt: quod significatur et quod significat. Significatur proposita res, de qua dicitur ;
hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. Quare videtur
utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum etiam
ingeniosum oportet esse et ad desciplinam docilem ; neque enim ingenium sine disciplina
aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus sit,
peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos
diligenter audierit, musicam scierit, medicinae non sit ignarus, responsa
iuris-consultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.
Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti
commentariis memoriam firmiorem efficere posit. Deinde graphidis scientiam habere, quo
facilius exemplaribus pictis quam velit operas speciem deformare valeat. Geometria autem
plura praesidia praestat arcitectuare; et primum ex euthygrammis circini tradit usum
[regulaeque], e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptions
normarumque et librationum et linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen vero sumptus aedificiorum
consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones
geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
Historias autem plures novisse oportet, quod multa ornamenta saepe in operibus architecti
designant, de quibus argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent.
Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro
columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit, percontantibus
ita reddet rationem. Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam
concencit.
Postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum
indixerunt. Itaque oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum
in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non
uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi, contumelia pressae
poenas pendere viderentur pro civitate. Ideo qui tunc architecti fuerunt aedificiis
publicis designaverunt earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris [nota]
poena peccati Caryatium memoriae traderetur.
VITRUVII - DE ARCHITECTURA
BOOKS I-V
PP.36-39
PLETHRON EDITIONS (GREECE)
|